Psalmorum 136

1ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. 2Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia eius. 3Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia eius. 4Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia eius. 5Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia eius. 6Qui expandit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius. 7Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia eius: 8solem, ut praeesset diei, quoniam in aeternum misericordia eius; 9lunam et stellas, ut praeessent nocti, quoniam in aeternum misericordia eius. 10Qui percussit Aegyptum in primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia eius. 11Qui eduxit Israel de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia eius, 12in manu potenti et brachio extento, quoniam in aeternum misericordia eius. 13Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in aeternum misericordia eius. 14Et traduxit Israel per medium eius, quoniam in aeternum misericordia eius. 15Et excussit pharaonem et virtutem eius in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia eius. 16Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia eius. 17Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum misericordia eius; 18et occidit reges potentes, quoniam in aeternum misericordia eius: 19Sehon regem Amorraeorum, quoniam in aeternum misericordia eius; 20et Og regem Basan, quoniam in aeternum misericordia eius. 21Et dedit terram eorum hereditatem, quoniam in aeternum misericordia eius, 22hereditatem Israel servo suo, quoniam in aeternum misericordia eius. 23Qui in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in aeternum misericordia eius; 24et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia eius. 25Qui dat escam omni carni, quoniam ├Čn aeternum misericordia eius. 26Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia eius.

will be added

X\