Psalmorum 133

1Canticum ascensionum. David. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum: 2sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius; 3sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion, quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, vitam usque in saeculum.

will be added

X\