Psalmorum 130

1Canticum ascensionum. De profundis clamavi ad te, Domine; 2Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. 3Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? 4Quia apud te propitiatio est, ut timeamus te. 5Sustinui te, Domine, sustinuit anima mea in verbo eius; speravit 6anima mea in Domino magis quam custodes auroram. Magis quam custodes auroram 7speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. 8Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.

will be added

X\