Psalmorum 13

1Magistro chori. PSALMUS. David. 2Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertes faciem tuam a me? 3Usquequo ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? 4Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte, 5ne quando dicat inimicus meus: " Praevalui adversus eum! "; neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero. 6Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.

will be added

X\