Psalmorum 128

1Canticum ascensionum. Beatus omnis, qui timet Dominum, qui ambulat in viis eius. 2Labores manuum tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit. 3Uxor tua sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. 4Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum. 5Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae; 6et videas filios filiorum tuorum. Pax super Israel!

will be added

X\