Psalmorum 126

1Canticum ascensionum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes. 2Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: " Magnificavit Dominus facere cum eis ". 3Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes. 4Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrentes in austro. 5Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent. 6Euntes ibant et flebant semen spargendum portantes; venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos.

will be added

X\