Psalmorum 125

1Canticum ascensionum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in aeternum manet. 2Ierusalem, montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum. 3Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. 4Benefac, Domine, bonis et rectis corde. 5Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!

will be added

X\