Psalmorum 124

1Canticum ascensionum. David. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, 2nisi quia Dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos: 3forte vivos deglutissent nos, cum irasceretur furor eorum in nos. 4Forsitan aqua absorbuisset nos, torrens pertransisset animam nostram; 5forsitan pertransissent animam nostram aquae intumescentes. 6Benedictus Dominus, qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum. 7Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos erepti sumus. 8Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.

will be added

X\