Psalmorum 12

1Magistro chori. Super octavam. PSALMUS. David. 2Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum. 3Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt. 4Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam. 5Qui dixerunt: " Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis sunt; quis noster dominus est? ". 6" Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt ". 7Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, separatum a terra, purgatum septuplum. 8Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter filios hominum.

will be added

X\