Psalmorum 119

1ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. 2Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. 3Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. 4Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 5Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! 6Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus praeceptis tuis. 7Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. 8Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque. 9BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos. 10In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis. 11In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. 12Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. 13In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui. 14In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis. 15In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas. 16In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum. 17GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum. 18Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. 19Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua. 20Defecit anima mea in desiderando iudicia tua in omni tempore. 21Increpasti superbos; maledicti, qui errant a praeceptis tuis. 22Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi. 23Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis. 24Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuae. 25DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. 26Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas. 27Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus tuis. 28Lacrimata est anima mea prae maerore; erige me secundum verbum tuum. 29Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne. 30Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi. 31Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. 32Viam mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum. 33HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper. 34Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo. 35Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam volui. 36Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam. 37Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. 38Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum. 39Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda. 40Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica me. 41VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. 42Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. 43Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi. 44Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi. 45Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi. 46Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar. 47Et delectabor in praeceptis tuis, quae dilexi. 48Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. - 49ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. 50Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me. 51Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi. 52Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. 53Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam. 54Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae in loco peregrinationis meae. 55Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam. 56Hoc factum est mihi, quia mandata tua servavi. 57HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua. 58Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. 59Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua. 60Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua. 61Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. 62Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae. 63Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. 64Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me. 65TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. 66Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis credidi. 67Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam. 68Bonus es tu et benefaciens, doce me iustificationes tuas. 69Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua. 70Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum. 71Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas. 72Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. 73IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua. 74Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi. 75Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me. 76Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. 77Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est. 78Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis. 79Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. 80Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. 81CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. 82Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: " Quando consolaberis me? ". 83Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus. 84Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium? 85Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam. 86Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. 87Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua. 88Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. - 89LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum constitutum est in caelo. 90In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet. 91Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi. 92Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea. 93In aeternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me. 94Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi. 95Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi. 96Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum nimis. 97MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est. 98Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, quia in aeternum mihi est. 99Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est. 100Super senes intellexi, quia mandata tua servavi. 101Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. 102A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. 103Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. 104A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii. 105NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. 106Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. 107Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. 108Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me. 109Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. 110Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. 111Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt. 112Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, in finem. 113SAMECH. Duplices corde odio habui et legem tuam dilexi. 114Tegmen et scutum meum es tu, et in verbum tuum supersperavi. 115Declinate a me, maligni, et servabo praecepta Dei mei. 116Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea. 117Sustenta me, et salvus ero et delectabor in iustificationibus tuis semper. 118Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum. 119Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua. 120Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui. 121AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me. 122Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi. 123Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae. 124Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me. 125Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. 126Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam. 127Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum. 128Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. - 129PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea. 130Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. 131Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam. 132Convertere in me et miserere mei secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum. 133Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas. 134Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. 135Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas. 136Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. 137SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. 138Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis. 139Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. 140Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. 141Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus. 142Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas. 143Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est. 144Iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam. 145COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo. 146Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua. 147Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi. 148Praevenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua. 149Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me. 150Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt. 151Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. 152Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. 153RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. 154Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me. 155Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. 156Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me. 157Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. 158Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt. 159Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me. 160Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. 161SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. 162Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. 163Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. 164Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. 165Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. 166Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci. 167Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexi ea vehementer. 168Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. 169TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum. 170Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me. 171Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. 172Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia. 173Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi. 174Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est. 175Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. 176Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus.

will be added

X\