Psalmorum 118

1ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 2Dicat nunc Israel, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 3Dicat nunc domus Aaron, quoniam in saeculum misericordia eius. 4Dicant nunc, qui timent Dominum, quoniam in saeculum misericordia eius. 5De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me educens in latitudinem Dominus. 6Dominus mecum, non timebo, quid faciat mihi homo. 7Dominus mecum adiutor meus, et ego despiciam inimicos meos. 8Bonum est confugere ad Dominum quam confidere in homine. 9Bonum est confugere ad Dominum quam confidere in principibus. 10Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini excidi eos. 11Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini excidi eos. 12Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini excidi eos. 13Impellentes impulerunt me, ut caderem, et Dominus adiuvit me. 14Fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem. 15Vox iubilationis et salutis in tabernaculis iustorum: " Dextera Domini fecit virtutem! 16Dextera Domini exaltata est; dextera Domini fecit virtutem! ". 17Non moriar, sed vivam et narrabo opera Domini. 18Castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me. 19Aperite mihi portas iustitiae; ingressus in eas confitebor Domino. 20Haec porta Domini; iusti intrabunt in eam. - 21Confitebor tibi, quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem. 22Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; 23a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris. 24Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea. 25O Domine, salvum me fac; o Domine, da prosperitatem! 26Benedictus, qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini. 27Deus Dominus et illuxit nobis. Instruite sollemnitatem in ramis condensis usque ad cornua altaris. 28Deus meus es tu, et confitebor tibi, Deus meus, et exaltabo te. 29Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.

will be added

X\