Psalmorum 114

1ALLELUIA. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, 2factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius. 3Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum; 4montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. - 5Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? 6Montes, quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium? 7A facie Domini contremisce, terra, a facie Dei Iacob, 8qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum.

will be added

X\