Psalmorum 113

1ALLELUIA. Laudate, pueri Domini, laudate nomen Domini. 2Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum. 3A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. 4Excelsus super omnes gentes Dominus, super caelos gloria eius. 5Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat 6et se inclinat, ut respiciat in caelum et in terram? 7Suscitans de terra inopem, de stercore erigens pauperem, 8ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. 9Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.

will be added

X\