Psalmorum 110

1David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo: " Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ". 2Virgam potentiae tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. 3Tecum principatus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctis, ex utero ante luciferum genui te. 4Iuravit Dominus et non paenitebit eum: " Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ". 5Dominus a dextris tuis, conquassabit in die irae suae reges. 6Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, conquassabit capita in terra spatiosa. 7De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput.

will be added

X\