Psalmorum 11

1Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: " Transmigra in montem sicut passer! 2Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde. 3Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat? ". 4Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum. 5Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius. 6Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum. 7Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.

will be added

X\