Psalmorum 109

1Magistro chori. David. PSALMUS. Deus laudis meae, ne tacueris, 2quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa 3et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis. 4Pro dilectione mea adversabantur mihi; ego autem orabam. 5Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea. 6Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius. 7Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. 8Fiant dies eius pauci, et ministerium eius accipiat alter. 9Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua. 10Instabiles vagentur filii eius et mendicent et eiciantur de ruinis suis. - 11Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius. 12Non sit qui praebeat illi misericordiam, nec sit qui misereatur pupillis eius. 13Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum. 14In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur. 15Fiant contra Dominum semper, et disperdat de terra memoriam eorum. 16Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde, ut mortificaret. 17Et dilexit maledictionem: et veniat ei; et noluit benedictionem: et elongetur ab eo. 18Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intret sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossa eius. 19Fiat ei sicut indumentum, quo operitur, et sicut zona, qua semper praecingitur. 20Haec retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. 21Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua; libera me, 22quia egenus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est intra me. 23Sicut umbra, cum declinat, pertransii, excussus sum sicut locustae. 24Genua mea infirmata sunt ieiunio, et caro mea contabuit absque oleo. 25Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me et moverunt capita sua. 26Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam. 27Et sciant quia manus tua haec: tu, Domine, hoc fecisti. 28Maledicant illi, et tu benedicas; qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus laetabitur. 29Induantur, qui detrahunt mihi, pudore et operiantur sicut diploide confusione sua. 30Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum, 31quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a iudicantibus animam eius.

will be added

X\