Psalmorum 108

1Canticum. PSALMUS. David. 2Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psallam. Euge, gloria mea! 3Exsurge, psalterium et cithara, excitabo auroram. 4Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus, 5quia magna est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. 6Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. 7Ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua et exaudi me. 8Deus locutus est in sancto suo: " Exsultabo et dividam Sichimam et convallem Succoth dimetiar; 9meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei, Iuda sceptrum meum. 10Moab lebes lavacri mei; super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor ". 11Quis deducet me in civitatem munitam? Quis deducet me usque in Idumaeam?. 12Nonne, Deus, qui reppulisti nos? Et non exibis, Deus, in virtutibus nostris? 13Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 14In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit inimicos nostros.

will be added

X\