Psalmorum 107

1ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 2Dicant, qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu adversarii 3et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. 4Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitationis non invenerunt. 5Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. 6Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos. 7Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. 8Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum, 9quia satiavit animam sitientem et animam esurientem replevit bonis. 10Sedentes in tenebris et umbra mortis, vincti in mendicitate et ferro, 11quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi spreverunt. 12Et humiliavit in laboribus cor eorum, infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret. 13Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 14Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit. 15Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum, 16quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit. 17Stulti facti sunt in via iniquitatis suae et propter iniustitias suas afflicti sunt; 18omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. 19Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 20Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum. 21Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum; 22et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera eius in exsultatione. 23Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, 24ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo. 25Dixit et excitavit spiritum procellae, et exaltati sunt fluctus eius. 26Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. 27Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. 28Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. 29Et statuit procellam eius in auram, et tacuerunt fluctus eius. 30Et laetati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum. 31Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum; 32et exaltent eum in ecclesia plebis et in conventu seniorum laudent eum. 33Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim, 34terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea. 35Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum. 36Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis. 37Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum in proventum suum. 38Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit. 39Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. 40Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio. 41Et suscepit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias. 42Videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum. 43Quis sapiens, et custodiet haec et intelleget misericordias Domini?.

will be added

X\