Psalmorum 105

1ALLELUIA. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius. 2Cantate ei et psallite ei, meditamini in omnibus mirabilibus eius. 3Laudamini in nomine sancto eius, laetetur cor quaerentium Dominum. 4Quaerite Dominum et potentiam eius, quaerite faciem eius semper. 5Mementote mirabilium eius, quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius, 6semen Abraham, servi eius, filii Iacob, electi eius. 7Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius. 8Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille generationes, 9quod disposuit cum Abraham, et iuramenti sui ad Isaac. 10Et statuit illud Iacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum 11dicens: " Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae ". 12Cum essent numero brevi, paucissimi et peregrini in ea, 13et pertransirent de gente in gentem et de regno ad populum alterum, 14non permisit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges: 15" Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari ". 16Et vocavit famem super terram et omne baculum panis contrivit. 17Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Ioseph. 18Strinxerunt in compedibus pedes eius, in ferrum intravit collum eius, 19donec veniret verbum eius, eloquium Domini purgaret eum. 20Misit rex et solvit eum, princeps populorum, et dimisit eum; 21constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae, 22ut erudiret principes eius sicut semetipsum et senes eius prudentiam doceret. 23Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob peregrinus fuit in terra Cham. 24Et auxit populum suum vehementer et confortavit eum super inimicos eius. 25Convertit cor eorum, ut odirent populum eius et dolum facerent in servos eius. 26Misit Moysen servum suum, Aaron, quem elegit. 27Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham. 28Misit tenebras et obscuravit, et restiterunt sermonibus eius. 29Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum. 30Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. 31Dixit, et venit coenomyia et scinifes in omnibus finibus eorum. 32Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. 33Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum. 34Dixit, et venit locusta et bruchus, cuius non erat numerus, 35et comedit omne fenum in terra eorum et comedit fructum terrae eorum. 36Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis roboris eorum. 37Et eduxit eos cum argento et auro; et non erat in tribubus eorum infirmus. 38Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. 39Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per noctem. 40Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos. 41Dirupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina. 42Quoniam memor fuit verbi sancti sui ad Abraham puerum suum. 43Et eduxit populum suum in exsultatione, electos suos in laetitia. 44Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, 45ut custodiant iustificationes eius et leges eius servent. ALLELUIA.

will be added

X\