Psalmorum 104

1Benedic, anima mea, Domino. Domine Deus meus, magnificatus es vehementer! Maiestatem et decorem induisti, 2amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut velum, 3qui exstruis in aquis cenacula tua. Qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum. 4Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem. 5Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi. 6Abyssus sicut vestimentum operuit eam, super montes stabant aquae. 7Ab increpatione tua fugiunt, a voce tonitrui tui formidant. 8Ascendunt in montes et descendunt in valles, in locum, quem statuisti eis. 9Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. 10Qui emittis fontes in torrentes; inter medium montium pertransibunt, 11potabunt omnes bestias agri, exstinguent onagri sitim suam. 12Super ea volucres caeli habitabunt, de medio ramorum dabunt voces. 13Rigas montes de cenaculis tuis, de fructu operum tuorum satias terram. 14Producis fenum iumentis et herbam servituti hominum, educens panem de terra 15et vinum, quod laetificat cor hominis; exhilarans faciem in oleo, panis autem cor hominis confirmat. 16Saturabuntur ligna Domini et cedri Libani, quas plantavit. 17Illic passeres nidificabunt, erodii domus in vertice earum. 18Montes excelsi cervis, petrae refugium hyracibus. 19Fecit lunam ad tempora signanda, sol cognovit occasum suum. 20Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa reptabunt omnes bestiae silvae, 21catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi. 22Oritur sol, et congregantur et in cubilibus suis recumbunt. 23Exit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum. 24Quam multiplicata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti, impleta est terra creatura tua. 25Hoc mare magnum et spatiosum et latum: illic reptilia, quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis; 26illic naves pertransibunt, Leviathan, quem formasti ad ludendum cum eo. 27Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore suo. 28Dante te illis, colligent, aperiente te manum tuam, implebuntur bonis. 29Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient et in pulverem suum revertentur. 30Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. 31Sit gloria Domini in saeculum; laetetur Dominus in operibus suis. 32Qui respicit terram et facit eam tremere, qui tangit montes, et fumigant. 33Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum. 34Iucundum sit ei eloquium meum, ego vero delectabor in Domino. 35Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.

will be added

X\