Psalmorum 101

1David. PSALMUS. Misericordiam et iudicium cantabo; tibi, Domine, psallam. 2Intellegam in via immaculata; quando venies ad me? Perambulabo in innocentia cordis mei, in medio domus meae. 3Non proponam ante oculos meos rem iniustam; facientem praevaricationes odio habebo, non adhaerebit mihi. 4Cor pravum recedet a me, malignum non cognoscam. 5Detrahentem secreto proximo suo, hunc cessare faciam; superbum oculo et inflatum corde, hunc non sustinebo. 6Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit. 7Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam; qui loquitur iniqua, non stabit in conspectu oculorum meorum. 8In matutino cessare faciam omnes peccatores terrae, ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.


Copyright
Learn More

will be added

X\