Psalmorum 100

1PSALMUS. Ad gratiarum actionem. 2Iubilate Domino, omnis terra, servite Domino in laetitia; introite in conspectu eius in exsultatione. 3Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus eius et oves pascuae eius. 4Introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis, confitemini illi, benedicite nomini eius. 5Quoniam suavis est Dominus; in aeternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius.

will be added

X\