Proverbiorum 9

1Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem; 2immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam suam. 3Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad excelsa civitatis: 4" Si quis est parvulus, veniat ad me ". Et vecordi locuta est: 5" Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis; 6relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae ". 7Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat. 8Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te. 9Da sapienti, et sapientior fiet; doce iustum, et addet doctrinam. 10Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia. 11Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae. 12Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum. 13Mulier stulta est clamosa, fatua et nihil sciens; 14sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis, 15ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo: 16" Qui est parvulus, declinet ad me ". Et vecordi locuta est: 17" Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior ". 18Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius.

will be added

X\