Proverbiorum 7

1Fili mi, custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi. 2Serva mandata mea et vives, et legem meam quasi pupillam oculi tui. 3Liga ea in digitis tuis, scribe illa in tabulis cordis tui. 4Dic sapientiae: " Soror mea es " et prudentiam voca Amicam, 5ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena, quae verba sua dulcia facit. 6De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi 7et video inter parvulos; considero inter filios vecordem iuvenem, 8qui transit per plateam iuxta angulum et prope viam domus illius graditur 9in obscuro advesperascente die, in mediis tenebris et caligine. 10Et ecce, occurrit illi mulier ornatu meretricio, cauta corde, garrula et rebellans, 11quietis impatiens nec valens in domo consistere pedibus suis: 12nunc foris, nunc in plateis et iuxta angulos insidians. 13Apprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens: 14" Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea; 15idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi. 16Stragulatis vestibus lectulum meum stravi, linteis pictis ex Aegypto; 17aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo. 18Veni, inebriemur voluptatibus, usque mane fruamur amoribus. 19Non est enim vir in domo sua; abiit via longissima, 20sacculum pecuniae secum tulit, in die plenae lunae reversurus est in domum suam ". 21Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum. 22Stultus eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, sicut irretitur vinculo cervus, 23donec transfigat sagitta iecur eius; velut si avis festinet ad laqueum et nescit quod de periculo animae illius agitur. 24Nunc ergo, fili mi, audi me et attende verbis oris mei. 25Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis eius. 26Multos enim vulneratos deiecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea: 27viae inferi domus eius penetrantes in interiora mortis.

will be added

X\