Proverbiorum 4

1Audite, filii, disciplinam patris et attendite, ut sciatis prudentiam; 2quoniam doctrinam bonam tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis. 3Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea; 4et docebat me atque dicebat: " Suscipiat verba mea cor tuum, custodi praecepta mea et vives. 5Posside sapientiam, posside prudentiam, ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei. 6Ne dimittas eam, et custodiet te, dilige eam, et servabit te. 7Principium sapientiae: posside sapientiam et in omni possessione tua acquire prudentiam. 8Arripe illam, et exaltabit te, glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus. 9Dabit capiti tuo diadema gratiae, et corona inclita proteget te ". 10Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae. 11Viam sapientiae monstravi tibi; duxi te per semitas aequitatis, 12quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. 13Tene disciplinam nec laxes; custodi illam, quia ipsa est vita tua. 14Ne ingrediaris in semitas impiorum nec procedas in malorum via. 15Fuge ab ea nec transeas per illam; declina et desere eam. 16Non enim dormiunt, nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis, nisi supplantaverint. 17Comedunt enim panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt. 18Iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem. 19Via impiorum tenebrosa; nesciunt, ubi corruant. 20Fili mi, ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam; 21ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui: 22vita enim sunt invenientibus ea, et universae carni sanitas. 23Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. 24Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. 25Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae dirigantur coram te. 26Observa semitam pedum tuorum, et omnes viae tuae stabilientur. 27Ne declines ad dexteram neque ad sinistram, averte pedem tuum a malo.

will be added

X\