Proverbiorum 31

1Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius. 2Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei? Quid, fili votorum meorum? 3Ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas illis, quae delent reges. 4Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum, nec magistratus desiderare siceram, 5ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum et mutent causam omnium filiorum pauperis. 6Date siceram pereunti et vinum his, qui amaro sunt animo: 7bibat et obliviscatur egestatis suae et doloris sui non recordetur amplius. 8Aperi os tuum pro muto et causis omnium filiorum, qui pereunt; 9aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et iudica inopem et pauperem. 10ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet? Longe super gemmas pretium eius. 11BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit. 12GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae. 13DALETH. Quaesivit lanam et linum et operata est delectatione manuum suarum. 14HE. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. 15VAU. Et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis. 16ZAIN. Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. 17HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum. 18TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius. 19IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum. 20CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad pauperem. 21LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. 22MEM. Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum eius. 23NUN. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. 24SAMECH. Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananaeo. 25Ain. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. 26PHE. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius. 27SADE. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit. 28COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt, vir eius et laudavit eam: 29RES. " Multae filiae fortiter operatae sunt, tu supergressa es universas ". 30SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Dominum ipsa laudabitur. 31TAU. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius.

will be added

X\