Proverbiorum 27

1Ne glorieris in crastinum ignorans, quid superventura pariat dies. 2Laudet te alienus et non os tuum, extraneus et non labia tua. 3Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. 4Saevitas et erumpens furor, et coram zelo consistere quis poterit? 5Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. 6Veriora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis. 7Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. 8Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir errans longe a loco suo. 9Unguento et ture delectatur cor et dulcedine amici in consilio ex animo. 10Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus iuxta quam frater procul. 11Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possim exprobranti mihi respondere sermonem. 12Astutus videns malum absconditus est; simplices transeuntes multati sunt. 13Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. 14Qui benedicit proximo suo voce grandi mane consurgens, maledictio reputabitur ei. 15Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur; 16qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dextera sua tenere reperietur. 17Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. 18Qui servat ficum, comedet fructus eius; et, qui custos est domini sui, glorificabitur. 19Quomodo in aqua facies prospicit ad faciem, sic cor hominis ad hominem. 20Infernus et Perditio numquam implentur, similiter et oculi hominum insatiabiles. 21Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. 22Si pilo contuderis stultum in pila quasi ptisanas, non auferetur ab eo stultitia eius. 23Diligenter agnosce vultum pecoris tui; appone cor tuum ad greges, 24non enim habebis iugiter divitias. Num corona tribuetur in generationem et generationem? 25Nudata sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus; 26agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium; 27sufficiat tibi lac caprarum in cibum tuum et in cibum domus tuae et ad victum ancillis tuis.

will be added

X\