Proverbiorum 22

1Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super argentum et aurum gratia bona. 2Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. 3Callidus vidit malum et abscondit se; simplices pertransierunt et afflicti sunt damno. 4Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. 5Spinae et laquei in via perversi, custos autem animae suae longe recedit ab eis. 6Institue adulescentem iuxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. 7Dives pauperibus imperat; et, qui accipit mutuum, servus est fenerantis. 8Qui seminat iniquitatem, metet mala et virga irae suae consummabitur. 9Qui bono oculo est, benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. 10Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium; cessabuntque causae et contumeliae. 11Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. 12Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. 13Dicit piger: " Leo est foris, in medio platearum occidendus sum ". 14Fovea profunda os alienae; cui iratus est Dominus, incidet in eam. 15Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. 16Opprimis pauperem? Ipse augebit divitias suas. Donas ditiori? Ipse egebis. 17Inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam, 18quia pulchra erunt, cum servaveris ea in ventre tuo, et redundabunt in labiis tuis. 19Ut sit in Domino fiducia tua, ostendi ea tibi hodie. 20Nonne descripsi ea tibi nudiustertius in cogitationibus et scientia, 21ut ostenderem tibi firmitatem verborum veritatis, ut respondeas illi, qui misit te? 22Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta, 23quia iudicabit Dominus causam eorum, et anima spoliabit spoliatores. 24Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso, 25ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae. 26Noli esse cum his, qui iungunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis: 27si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat lectum tuum subter te? 28Ne transferas terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. 29Vidisti virum velocem in opere suo: coram regibus stabit nec erit ante ignobiles.

will be added

X\