Proverbiorum 20

1Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera; quicumque his delectatur, non erit sapiens. 2Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. 3Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. 4Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi. 5Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. 6Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? 7Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. 8Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. 9Quis potest dicere: " Mundavi cor meum, purus sum a peccato "? 10Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum. 11Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et recta sint opera eius. 12Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. 13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus. 14" Malum est, malum est! " dicit omnis emptor et, cum recesserit, tunc gloriabitur. 15Est aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum labia scientiae. 16Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. 17Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo. 18Cogitationes consiliis firmantur, et dispensationibus tractanda sunt bella. 19Ei, qui revelat mysteria et calumniatur et dilatat labia sua, ne commiscearis. 20Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris. 21Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. 22Ne dicas: " Reddam malum "; exspecta Dominum, et liberabit te. 23Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona in oculis eius. 24A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam? 25Laqueus est homini inconsulte dicere: " Sanctum! " et post vota retractare. 26Ventilat impios rex sapiens et incurvat super eos rotam. 27Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. 28Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. 29Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities. 30Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.

will be added

X\