Proverbiorum 2

1Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te, 2intendens ad sapientiam aurem tuam, inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam; 3si enim sapientiam invocaveris et dederis vocem tuam prudentiae, 4si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros conquisieris illam, 5tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies. 6Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia. 7Thesaurizabit rectis sollertiam et clipeus erit gradientibus simpliciter 8servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens. 9Tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam, 10quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit. 11Consilium custodiet te, et prudentia servabit te, 12ut eruaris a via mala et ab homine, qui perversa loquitur; 13qui relinquunt iter rectum, ut ambulent per vias tenebrosas; 14qui laetantur, cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis: 15quorum viae perversae sunt, et pravi gressus eorum. 16Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos 17et relinquit ducem pubertatis suae et pacti Dei sui oblita est. 18Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius; 19omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur nec apprehendent semitas vitae. 20Ut ambules in via bonorum et calles iustorum custodias: 21qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; 22impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex ea.

will be added

X\