Proverbiorum 19

1Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam qui torquet labia et est insipiens. 2Ubi non est scientia animae, non est bonum; et, qui festinus est pedibus, offendit. 3Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo. 4Divitiae addunt amicos plurimos; pauper autem ab amico suo separatur. 5Testis falsus non erit impunitus; et, qui mendacia loquitur, non effugiet. 6Multi blandiuntur faciei potentis, et omnes amici sunt dona tribuenti. 7Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit. 8Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona. 9Falsus testis non erit impunitus; et, qui loquitur mendacia, peribit. 10Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus. 11Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi. 12Sicut fremitus leonis ita et regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius. 13Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier. 14Domus et divitiae hereditas patrum, a Domino autem uxor prudens. 15Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. 16Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem neglegit viam suam, mortificabitur. 17Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. 18Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam. 19Qui impatiens est, sustinebit multam; et, si eum abripere vis, aliud appones. 20Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. 21Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit. 22Desiderabile in homine est misericordia eius; et melior est pauper quam vir mendax. 23Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali. 24Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam. 25Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam. 26Qui affligit patrem et fugat matrem, filius inhonestus et ignominiosus. 27Acquiesce, fili, ut audias doctrinam nec erres a sermonibus scientiae. 28Testis iniquus deridet iudicium, et os impiorum devorat iniquitatem. 29Paratae sunt derisoribus virgae, et plagae stultorum corporibus.

will be added

X\