Proverbiorum 18

1Occasiones quaerit, qui vult recedere ab amico; omni consilio exacerbatur. 2Non delectatur stultus prudentia sed in revelatione cordis sui. 3Cum venerit impius, veniet et contemptio, et cum ignominia opprobrium. 4Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. 5Accipere personam impii non est bonum, ut declines iustum in iudicio. 6Labia stulti miscent se rixis, et os eius plagas provocat. 7Os stulti ruina eius, et labia ipsius laqueus animae eius. 8Verba susurronis quasi dulcia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. 9Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est viri dissipantis. 10Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit iustus et exaltabitur. 11Substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus excelsus in cogitatione eius. 12Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et, antequam glorificetur, humiliatur. 13Qui prius respondet quam audiat, stultitia est ei et contumelia. 14Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero confractum, quis poterit sustinere? 15Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam. 16Donum hominis dilatat viam eius et ante principes deducit eum. 17Qui prior in contentione loquitur, putatur iustus; venit amicus eius et arguet eum. 18Lites comprimit sors et inter potentes quoque diiudicat. 19Frater, qui offenditur, durior est civitate firma, et lites quasi vectes urbium. 20De fructu oris viri replebitur venter eius, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. 21Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam, comedent fructus eius. 22Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum et hausit gratiam a Domino. 23Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide. 24Vir cum amicis concuti potest, sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater.

will be added

X\