Proverbiorum 15

1Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. 2Lingua sapientium stillat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam. 3In omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos. 4Lingua placabilis lignum vitae, sed obliquitas in ea conteret spiritum. 5Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes, astutior fiet. 6In domo iusti divitiae plurimae, et in fructibus impii conturbatio. 7Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum non rectum erit. 8Victimae impiorum abominabiles Domino; vota iustorum grata sunt ei. 9Abominatio est Domino via impii; qui sequitur iustitiam, diligetur. 10Admonitio mala deserenti viam; qui increpationes odit, morietur. 11Infernus et Perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum! 12Non amat derisor eum, qui se corripit, nec ad sapientes graditur. 13Cor gaudens exhilarat faciem, in maerore animi deicitur spiritus. 14Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur stultitia. 15Omnes dies pauperis mali; hilaris autem corde quasi iuge convivium. 16Melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni cum sollicitudine. 17Melius est demensum holerum cum caritate quam vitulus saginatus cum odio. 18Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat lites. 19Iter pigrorum quasi saepes spinarum, via sollertium complanata. 20Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam. 21Stultitia gaudium sensu carenti; et vir prudens dirigit gressus suos. 22Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. 23Laetatur homo in responsione oris sui, et sermo opportunus est optimus. 24Semita vitae sursum est viro erudito, ut declinet de inferno deorsum. 25Domum superborum demolietur Dominus et firmos faciet terminos viduae. 26Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus. 27Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. 28Mens iusti meditatur, ut respondeat; os impiorum redundat malis. 29Longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet. 30Lux oculorum laetificat animam, fama bona impinguat ossa. 31Auris, quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur. 32Qui abicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. 33Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas.

will be added

X\