Proverbiorum 14

1Sapientia mulierum aedificat domum suam, insipientia eam manibus destruet. 2Ambulans recto itinere timet Deum; despicit illum, qui infami graditur via. 3In ore stulti virga superbiae, labia autem sapientium custodiunt eos. 4Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; plurimae autem segetes in fortitudine bovis. 5Testis fidelis non mentitur, profert autem mendacium dolosus testis. 6Quaerit derisor sapientiam et non invenit; doctrina prudentibus facilis. 7Cede coram viro stulto, quia nescies labia prudentiae. 8Sapientia callidi est intellegere viam suam, et imprudentia stultorum errans. 9Stulti parvipendent peccatum, et inter iustos morabitur gratia. 10Cor novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus. 11Domus impiorum delebitur, tabernacula vero iustorum germinabunt. 12Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem. 13Etiam in risu cor dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. 14Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. 15Simplex credit omni verbo, astutus considerat gressus suos. 16Sapiens timet et declinat a malo, stultus transilit et confidit. 17Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. 18Possidebunt simplices stultitiam, et astuti coronabuntur scientia. 19Procumbunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum. 20Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi. 21Qui despicit proximum suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit. 22Nonne errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona. 23In omni labore erit abundantia; verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem. 24Corona sapientium divitiae eorum, fatuitas stultorum fatuitas est. 25Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. 26In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes. 27Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis. 28In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ruina principis. 29Qui patiens est, multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam. 30Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia. 31Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis. 32In malitia sua impelletur impius, sperat autem iustus in integritate sua. 33In corde prudentis requiescit sapientia, at in medio stultorum agnoscetur? 34Iustitia elevat gentem, vituperium autem populorum est peccatum. 35Acceptus est regi minister intellegens, et iracundia ei, qui turpiter agit.

will be added

X\