NVV
Audio:
Drama
  • Drama
  • Non-Drama
Text Size

Proverbiorum 13 - Latin - Neo-Vulgata - Bible.is - LTNNVV

  1  Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.   2  De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia.   3  Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.   4  Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur.   5  Verbum mendax iustus detestabitur, impius autem confundit et dehonestat.   6  Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat.   7  Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.   8  Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.   9  Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur.   10  Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia.   11  Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat.   12  Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens.   13  Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei.   14  Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.   15  Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago.   16  Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam.   17  Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas.   18  Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.   19  Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala.   20  Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum malus efficietur.   21  Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona.   22  Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris.   23  Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio.   24  Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.   25  Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.