Proverbiorum 11

1Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas eius. 2Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia. 3Simplicitas iustorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos. 4Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte. 5Iustitia simplicis diriget viam eius, et in impietate sua corruet impius. 6Iustitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. 7Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes; et exspectatio divitiarum peribit. 8Iustus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. 9Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia. 10In bonis iustorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. 11Benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur. 12Qui despicit amicum suum, indigens corde est, vir autem prudens tacebit. 13Qui ambulat susurrans, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat commissum. 14Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. 15Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo; qui autem odit sponsores, securus erit. 16Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias. 17Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, carnem suam affligit. 18Impius facit opus fallax, seminanti autem iustitiam merces fidelis. 19Firmus in iustitia praeparat vitam, et sectator malorum mortem. 20Abominabile Domino cor pravum, et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant. 21Manus in manu, non erit impunitus malus, semen autem iustorum salvabitur. 22Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. 23Desiderium iustorum omne bonum est, praestolatio impiorum furor. 24Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii parciores iusto semper in egestate sunt. 25Anima, quae benedicit, impinguabitur; et, qui inebriat, ipse quoque inebriatur. 26Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium. 27Qui instanter quaerit bonum, quaerit beneplacitum; qui autem investigator malorum est, haec advenient ei. 28Qui confidit in divitiis suis, corruet, iusti autem quasi virens folium germinabunt. 29Qui conturbat domum suam, possidebit ventos; et, qui stultus est, serviet sapienti. 30Fructus iusti lignum vitae; et suscipit animas, qui sapiens est. 31Si iustus in terra rependitur, quanto magis impius et peccator.

will be added

X\