Philippenses 2

1Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes, 2implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes; 3nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; 4non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum. 5Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: 6qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, 7sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, 8humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. 9Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, 10ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, 11et omnis lingua confiteatur “ Dominus Iesus Christus! ”, in gloriam Dei Patris. 12Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; 13Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito. 14Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus, 15ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. 17Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis; 18idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi. 19Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt. 20Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit; 21omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi. 22Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium. 23Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt; 24confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam. 25Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos, 26quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. 27Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. 28Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. 29Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote, 30quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.

will be added

X\