Numeri 7

1Factum est autem in die, qua complevit Moyses habitaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius, 2obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus praefecti eorum, qui numerati fuerant, 3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli; obtuleruntque ea in conspectu habitaculi. 4Ait autem Dominus ad Moysen: 5" Suscipe ab eis, ut serviant in ministerio tabernaculi conventus, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui ". 6Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. 7Duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson, iuxta id quod habebant necessarium. 8Quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari, secundum offficia sua sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. 9Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves, quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris. 10Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die, qua unctum est, oblationem suam ante altare. 11Dixitque Dominus ad Moysen: " Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris ". 12Primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iudae. 13Fueruntque in ea scutula argentea pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utraque plena simila conspersa oleo in sacrificium, 14acetabulum ex decem siclis aureis plenum incenso, 15bos de armento et aries et agnus anniculus in holocaustum 16hircusque pro peccato; 17et in sacrificio pacificorum boves duo, arietes quinque, hirci quinque, agni anniculi quinque: haec est oblatio Naasson filii Aminadab. 18Secundo die obtulit Nathanael filius Suar dux de tribu Issachar 19scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, 20acetabulum aureum habens decem siclos plenum incenso, 21bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 22hircumque pro peccato; 23et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Nathanael filii Suar. 24Tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon 25obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, 26acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, 27bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 28hircumque pro peccato; 29et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec est oblatio Eliab filii Helon. 30Die quarto princeps filiorum Ruben Elisur filius Sedeur 31obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, 32acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, 33bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 34hircumque pro peccato; 35et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur. 36Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai 37obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, 38acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, 39bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum, 40hircumque pro peccato; 41et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. 42Die sexto princeps filiorum Gad Eliasaph filius Deuel 43obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, 44acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, 45bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum, 46hircumque pro peccato; 47et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Eliasaph filii Deuel. 48Die septimo princeps filiorum Ephraim Elisama filius Ammiud 49obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, 50acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, 51bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum, 52hircumque pro peccato; 53et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud. 54Die octavo princeps filiorum Manasse Gamaliel filius Phadassur 55obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, 56acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, 57bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 58hircumque pro peccato; 59et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. 60Die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis 61obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, 62et acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, 63bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 64hircumque pro peccato; 65et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis. 66Die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Ammisaddai 67obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, 68acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, 69bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 70hircumque pro peccato; 71et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. 72Die undecimo princeps filiorum Aser Phegiel filius Ochran 73obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, 74acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, 75bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 76hircumque pro peccato; 77et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran. 78Die duodecimo princeps filiorum Nephthali Ahira filius Enan 79obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila oleo conspersa in sacrificium, 80acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, 81bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 82hircumque pro peccato; 83et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahira filii Enan. 84Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die, qua consecratum est: scutulae argenteae duodecim, phialae argenteae duodecim, acetabula duodecim, 85ita ut centum triginta siclos argenti haberet una scutella, et septuaginta siclos haberet una phiala, id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii; 86acetabula aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii, id est simul auri sicli centum viginti; 87omnes boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim et libamenta eorum; hirci duodecim pro peccato. 88In hostias pacificorum omnes boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta: haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. 89Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.

will be added

X\