Numeri 4

1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2" Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per familias et domos suas 3a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium, qui ingrediuntur, ut stent et ministrent in tabernaculo conventus. 4Hic est cultus filiorum Caath in tabernaculo conventus: sanctum sanctorum. 5Ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum, quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii; 6et operient rursum velamine pellium delphini extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes. 7Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea acetabula et phialas, cyathos et crateras ad liba fundenda; panes semper in ea erunt. 8Extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento pellium delphini et inducent vectes. 9Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt; 10et super omnia ponent operimentum pellium delphini et ponent super feretrum. 11Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum pellium delphini et inducent vectes. 12Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio; et extendent desuper operimentum pellium delphini ponentque super feretrum. 13Sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento; 14ponentque super illud omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est ignium receptacula, fuscinulas ac vatilla et pateras. Cuncta vasa altaris operient simul velamine pellium delphini et inducent vectes. 15Cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta, et non tangent sanctuarium, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo conventus. 16Ad curam Eleazari filii Aaron sacerdotis pertinet oleum ad concinnandas lucernas et gratissimum incensum et oblatio, quae semper offertur, et oleum unctionis et quidquid ad cultum habitaculi pertinet omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt ". 17Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 18" Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum, 19sed hoc facite eis, ut vivant et non moriantur, quando appropinquant ad sancta sanctorum: Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat. 20Non intrabunt ad videndum, nec puncto quidem, sanctuarium; alioquin morientur ". 21Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 22" Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas; 23a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes, qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo conventus. 24Hoc est officium familiarum Gersonitarum, 25ut portent cortinas habitaculi, tabernaculum conventus, operimentum eius et super illud velamen delphini velumque, quod pendet in introitu tabernaculi conventus, 26cortinas atrii et velum in introitu atrii, quod est circa habitaculum et altare, funiculos et vasa ministerii, omnia, quae facta sunt, ut eis laborent. 27Iubente Aaron et filiis eius, portabunt filii Gerson, et scient singuli cui debeant oneri mancipari. 28Hic est cultus familiarum Gersonitarum in tabernaculo conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. 29Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis 30a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta, omnes, qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum tabernaculi conventus. 31Haec sunt onera eorum: portabunt tabulas habitaculi et vectes eius, columnas ac bases earum, 32columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis; omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt. 33Hoc est officium familiarum Meraritarum et ministerium in tabernaculo conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis ". 34Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum 35a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum, omnes, qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi conventus; 36et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta. 37Hic est numerus familiarum Caath, qui ministrant in tabernaculo conventus: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi. 38Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum 39a triginta annis et supra usque ad quinquagesimum annum, omnes, qui ingrediuntur, ut ministrent in tabernaculo conventus; 40et inventi sunt secundum familias et domus patrum suorum duo milia sescenti triginta. 41Hic est numerus Gersonitarum, omnes, qui ministrant in tabernaculo conventus, quos numeraverunt Moy ses et Aaron iuxta verbum Domini. 42Numeratae sunt et familiae filiorum Merari per cognationes et domos patrum suorum 43a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum, omnes, qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi conventus; 44et inventi sunt tria milia ducenti. 45Hic est numerus familiarum filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi. 46Omnes, qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum 47a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda in tabernaculo conventus, 48fuerunt simul octo milia quingenti octoginta. 49Iuxta verbum Domini per manum Moysi recensuit eos unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus.

will be added

X\