Numeri 34

1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2" Praecipe fi liis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram hanc Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. 3Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est iuxta Edom, et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum. 4Qui circuibunt australem plagam per ascensum Acrabbim (id est Scorpionum), ita ut transeant in Sin et perveniant ad meridiem Cadesbarne, unde egredientur ad Asaraddar et tendent usque ad Asemona. 5Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris Magni litore finietur. 6Plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine claudetur. 7Porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Hor, 8a quo venient in introitum Emath usque ad terminos Sedada. 9Ibuntque confinia usque ad Zephrona et Asarenon. Hi erunt termini in parte aquilonis. 10Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de Asarenon usque Sephama; 11et de Sephama descendent termini in Rebla ad orientem Ain; inde descendent et pervenient ad latus maris Chenereth in oriente 12et tendent usque ad Iordanem, et ad ultimum Salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu ". 13Praecepitque Moyses filiis Israel dicens: " Haec erit terra, quam possidebitis sorte et quam iussit Dominus dari novem tribubus et dimidiae tribui. 14Tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse, 15id est duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam ". 16Et ait Dominus ad Moysen: 17" Haec sunt nomina virorum, qui terram vobis divident: Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun 18et singuli principes de tribubus singulis, 19quorum ista sunt vocabula: de tribu Iudae Chaleb filius Iephonne; 20de tribu Simeon Samuel filius Ammiud; 21de tribu Beniamin Elidad filius Chaselon; 22de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli. 23Filiorum Ioseph: de tribu Manasse Hanniel filius Ephod, 24de tribu Ephraim Camuel filius Sephtan. 25De tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach; 26de tribu Issachar dux Phaltiel filius Ozan; 27de tribu Aser Ahiud filius Salomi; 28de tribu Nephthali Phedael filius Ammiud ". 29Hi sunt, quibus praecepit Dominus, ut dividerent filiis Israel terram Chanaan.

will be added

X\