Numeri 32

1Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, 2venerunt ad Moysen et ad Eleazarum sacerdotem et principes congregationis atque dixerunt: 3" Ataroth et Dibon et Iazer et Nemra, Hesebon et Eleale et Sabam et Nabo et Beon, 4terra, quam percussit Dominus in conspectu congregationis Israel, regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus iumenta plurima ". 5Dixeruntque: " Si invenimus gratiam coram te, detur haec terra famulis tuis in possessionem, nec facias nos transire Iordanem ". 6Quibus respondit Moyses: " Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? 7Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in terram, quam eis daturus est Dominus? 8Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram? 9Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis Dominus dedit. 10Qui iratus iuravit dicens: 11"Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me, 12praeter Chaleb filium Iephonne Cenezaeum et Iosue filium Nun: isti secuti sunt Dominum!". 13Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius. 14Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel. 15Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine iterum populum hunc circumducet, et vos causa eritis necis omnium ". 16At illi prope accedentes dixerunt: " Caulas ovium fabricabimus pro iumentis nostris, parvulis quoque nostris urbes; 17nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias. 18Non revertemur in domos nostras usque dum possideant filii Israel hereditatem suam; 19nec quidquam quaeremus trans Iordanem et ultra, quia iam habemus nostram hereditatem in orientali eius plaga ". 20Quibus Moyses ait: " Si feceritis quod promittitis, si expediti perrexeritis coram Domino ad pugnam, 21et omnis vir bellator armatus Iordanem transierit, donec expulerit Dominus inimicos suos ante se, 22et subiecta ei omni terra redieritis in terram hanc, tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel et obtinebitis terram hanc in hereditatem coram Domino. 23Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum; et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. 24Aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ovibus et, quod polliciti estis, implete ". 25Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: " Servi tui sumus, faciemus, quod iubet dominus noster: 26parvulos nostros, mulieres, pecora ac iumenta remanebunt ibi in urbibus Galaad; 27famuli autem tui, omnes expediti pergent coram Domino ad bellum, sicut tu, domine, loqueris ". 28Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus filiorum Israel et dixit ad eos: 29" Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subiecta, date eis Galaad in possessionem. 30Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca ". 31Responderuntque filii Gad et filii Ruben: " Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus. 32Ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan; et possidebimus hereditatem nostram trans Iordanem ". 33Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorraei et regnum Og regis Basan, terram cum urbibus suis et terminis, urbes terrae per circuitum. 34Igitur exstruxerunt filii Gad Dibon et Ataroth et Aroer 35et Atrothsophan et Iazer et Iegbaa 36et Bethnemra et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis. 37Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon et Eleale et Cariathaim 38et Nabo et Baalmeon, versis nominibus, Sabama quoque, imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerant. 39Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et ceperunt eam, expulso Amorraeo habitatore eius. 40Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. 41Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius, quos appellavit Havoth Iair (id est villas Iair). 42Nobe quoque perrexit et apprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe.

will be added

X\