Numeri 26

1Post hanc plagam dixit Do minus ad Moysen et Eleaza rum filium Aaron sacerdotem: 2" Numerate summam totius congregationis filiorum Israel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas, cunctos, qui possunt ad bella procedere ". 3Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Iericho ad eos, qui erant 4a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat Moysi. Filiorum Israel, qui egressi sunt de terra Aegypti, iste est numerus. 5Ruben primogenitus Israel. Huius filius Henoch, a quo familia Henochitarum, et Phallu, a quo familia Phalluitarum, 6et Hesron, a quo familia Hesronitarum, et Charmi, a quo familia Charmitarum. 7Hae sunt familiae de stirpe Ruben, quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta. 8Filius Phallu: Eliab. 9Huius filii: Namuel et Dathan et Abiram. Isti sunt Dathan et Abiram principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt, 10et aperiens terra os suum devoravit eos et Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros; et facti sunt in signum. 11Core pereunte, filii illius non perierunt. 12Filii Simeon per cognationes suas: Namuel, ab hoc familia Namuelitarum; Iamin, ab hoc familia Iaminitarum; Iachin, ab hoc familia Iachinitarum; 13Zara, ab hoc familia Zaraitarum; Saul, ab hoc familia Saulitarum. 14Hae sunt familiae de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducenti. 15Filii Gad per cognationes suas: Sephon, ab hoc familia Sephonitarum; Haggi, ab hoc familia Haggitarum; Suni, ab hoc familia Sunitarum; 16Ozni, ab hoc familia Oznitarum; Heri, ab hoc familia Heritarum; 17Arodi, ab hoc familia Aroditarum; Areli, ab hoc familia Arelitarum. 18Istae sunt familiae Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta milia quingenti. 19Filii Iudae Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. 20Fueruntque filii Iudae per cognationes suas: Sela, a quo familia Selanitarum; Phares, a quo familia Pharesitarum; Zara, a quo familia Zaraitarum. 21Porro filii Phares: Esrom, a quo familia Esromitarum; et Hamul, a quo familia Hamulitarum. 22Istae sunt familiae Iudae, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex milia quingenti. 23Filii Issachar per cognationes suas: Thola, a quo familia Tholaitarum; Phua, a quo familia Phuaitarum; 24Iasub, a quo familia Iasubitarum; Semron, a quo familia Semronitarum. 25Hae sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecenti. 26Filii Zabulon per cognationes suas: Sared, a quo familia Sareditarum; Elon, a quo familia Elonitarum; Iahelel, a quo familia Iahelelitarum. 27Hae sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta milia quingenti. 28Filii Ioseph per cognationes suas: Manasse et Ephraim. 29De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum; Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum. 30Galaad habuit filios: Iezer, a quo familia Iezeritarum; et Helec, a quo familia Helecitarum; 31et Asriel, a quo familia Asrielitarum; et Sechem, a quo familia Sechemitarum; 32et Semida, a quo familia Semidaitarum; et Hepher, a quo familia Hepheritarum. 33Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat sed tantum filias, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. 34Hae sunt familiae Manasse, et numerus earum quinquaginta duo milia septingenti. 35Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum; Becher, a quo familia Becheritarum; Thehen, a quo familia Thehenitarum. 36Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum. 37Hae sunt cognationes filiorum Ephraim, quarum numerus fuit triginta duo milia quingenti. Isti sunt filii Ioseph per familias suas. 38Filii Beniamin in cognationibus suis: Bela, a quo familia Belaitarum; Asbel, a quo familia Asbelitarum; Ahiram, a quo familia Ahiramitarum; 39Supham, a quo familia Suphamitarum; Hupham, a quo familia Huphamitarum. 40Filii Bela: Ared et Naaman; de Ared familia Areditarum, de Naaman familia Naamanitarum. 41Hi sunt filii Beniamin per cognationes suas, quorum numerus fuit quadraginta quinque milia sescenti. 42Filii Dan per cognationes suas: Suham, a quo familia Suhamitarum. Hae sunt cognationes Dan per familias suas: 43omnes fuere Suhamitae, quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringenti. 44Filii Aser per cognationes suas: Iemna, a quo familia Iemnaitarum; Isui, a quo familia Isuitarum; Beria, a quo familia Beriaitarum. 45Filii Beria: Heber, a quo familia Heberitarum, et Melchiel a quo familia Melchielitarum. 46Nomen autem filiae Aser fuit Sara. 47Hae cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringenti. 48Filii Nephthali per cognationes suas: Iasiel, a quo familia Iasielitarum; Guni, a quo familia Gunitarum; 49Ieser, a quo familia Ieseritarum; Sellem, a quo familia Sellemitarum. 50Hae sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas, quorum numerus quadraginta quinque milia quadringenti. 51Ista est summa filiorum Israel qui recensiti sunt: sescenta milia et mille septingenti triginta. 52Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 53" Istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas. 54Pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio; 55ita dumtaxat, ut sors terram dividat. Secundum numerum tribuum patrum suorum hereditabunt. 56Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant vel pauciores. 57Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum; Caath, a quo familia Caathitarum; Merari, a quo familia Meraritarum. 58Hae sunt familiae Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram, 59qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi, quae nata est ei in Aegypto. Haec genuit Amram viro suo filios, Aaron et Moysen et Mariam sororem eorum. 60De Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar, 61quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. 62Fueruntque omnes, qui numerati sunt, viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra; quia non sunt recensiti inter filios Israel, nec eis cum ceteris data possessio est. 63Hic est numerus filiorum Israel, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho; 64inter quos nullus fuit eorum, qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai: 65praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine; nullusque remansit ex eis, nisi Chaleb filius Iephonne et Iosue filius Nun.

will be added

X\