Numeri 25

1Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab, 2quae vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Et illi comederunt et adoraverunt deos earum; 3et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus 4ait ad Moysen: " Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel ". 5Dixitque Moyses ad iudices Israel: " Occidat unusquisque proximos suos, qui adhaeserunt Baalphegor ". 6Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad Madianitin, vidente Moyse et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi conventus. 7Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio congregationis et, arrepta lancea, 8ingressus est post virum Israelitem in cubiculum et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus; cessavitque plaga a filiis Israel. 9Et occisi sunt viginti quattuor milia hominum. 10Dixitque Dominus ad Moysen: 11" Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. 12Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei, 13et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel ". 14Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zamri filius Salu dux de cognatione et tribu Simeonis; 15porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis tribus in Madian. 16Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 17" Pugnate contra Madianitas et percutite eos, 18quia ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phegor et in negotio Cozbi filiae ducis Madian sororis eorum, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phegor ".

will be added

X\