Numeri 23

1Dixitque Balaam ad Balac: " Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes ". 2Cumque fecisset iuxta sermonem Balaam, imposuerunt vitulum et arietem super aram. 3Dixitque Balaam ad Balac: " Sta paulisper iuxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus; et, quodcumque imperaverit, loquar tibi ". Cumque abiisset in collem nudum, 4occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: " Septem, inquit, aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper ". 5Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait: " Revertere ad Balac et haec loqueris ". 6Reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum; 7assumptaque parabola sua, dixit: " De Aram adduxit me Balac, rex Moabitarum de montibus orientis: "Veni, inquit, et maledic pro me Iacob; propera et detestare Israel!". 8Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? Qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? 9De summis silicibus video eum et de collibus considero illum: populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur. 10Et quis dinumerare possit pulverem Iacob et quis numeravit arenam Israel? Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia ". 11Dixitque Balac ad Balaam: " Quid est hoc, quod agis? Ut malediceres inimicis meis, vocavi te, et tu e contrario benedicis eis! ". 12Cui ille respondit: " Num aliud possum loqui, nisi quod iusserit Dominus? ". 13Dixit ergo Balac: " Veni mecum in alterum locum, unde partem Israel videas et totum videre non possis; inde maledicito ei ". 14Cumque duxisset eum in campum speculatorum super verticem montis Phasga, aedificavit septem aras imposuitque supra vitulum atque arietem. 15Et dixit Balaam ad Balac: " Sta hic iuxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam ". 16Cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius, ait: " Revertere ad Balac et haec loqueris ei ". 17Reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: " Quid, inquit, locutus est Dominus? ". 18At ille, assumpta parabola sua, ait: " Surge, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor. 19Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Numquid dixit et non faciet? Locutus est et non implebit? 20Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo. 21Non conspicitur malum in Iacob, nec videtur calamitas in Israel. Dominus Deus eius cum eo est, et clangor regis in illo. 22Deus eduxit illum de Aegypto, sicut cornua bubali est ei. 23Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Iacob et Israeli quid operatus sit Deus. 24Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur; non accubabit, donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat ". 25Dixitque Balac ad Balaam: " Nec maledicas ei, nec benedicas! ". 26Et ille ait: " Nonne dixi tibi quod, quidquid mihi Dominus imperaret, hoc facerem? ". 27Et ait Balac ad eum: " Veni, et ducam te ad alîum locum, si forte placeat Deo, ut inde maledicas ei ". 28Cumque duxisset eum super verticem montis Phegor, qui respicit solitudinem, 29dixit ei Balaam: " Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes ". 30Fecit Balac, ut Balaam dixerat, imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.

will be added

X\