Numeri 21

1Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos. 2At Israel voto se Domino obligans ait: " Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius ". 3Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma. 4Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris. 5Locutusque contra Deum et Moysen ait: " Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo ". 6Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel. 7Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: " Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes ". Oravitque Moyses pro populo. 8Et locutus est Dominus ad eum: " Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet ". 9Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur. 10Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth, 11unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam. 12Et inde moventes venerunt ad torrentem Zared; 13quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos. 14Unde dicitur in libro bellorum Domini: " Vaheb in Supha et torrentes Arnon. 15Scopuli torrentium inclinati sunt in habitationem Ar et recumbunt in finibus Moabitarum ". 16Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: " Congrega populum, et dabo ei aquam ". 17Tunc cecinit Israel carmen istud: " Ascendat puteus. Concinite ei. 18Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces populi in sceptris et in baculis suis ". De solitudine in Matthana; 19de Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth; 20de Bamoth in vallem, quae est in regione Moab in vertice Phasga, qui respicit contra desertum. 21Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens: 22" Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos ". 23Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel. 24A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum. 25Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorraei, in Hesebon scilicet et viculis eius. 26Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon. 27Idcirco dicitur in proverbio: " Venite in Hesebon! Aedificetur et construatur civitas Sehon! 28Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon et devoravit Ar Moabitarum et deglutivit excelsa Arnon. 29Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorraeorum Sehon. 30Iecimus sagittas in eos, disperiit Hesebon usque Dibon. Vastavimus usque Nophe et usque Medaba ". 31Habitavit itaque Israel in terra Amorraei. 32Misitque Moyses, qui explorarent Iazer, cuius ceperunt viculos et expulerunt Amorraeos, qui erant ibi. 33Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai. 34Dixitque Dominus ad Moysen: " Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon ". 35Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram illius.

will be added

X\