Numeri 13

1Ibi locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2" Mitte vi ros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus ex principibus ". 3Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina: 4de tribu Ruben Sammua filium Zacchur, 5de tribu Simeon Saphat filium Hori, 6de tribu Iudae Chaleb filium Iephonne, 7de tribu Issachar Igal filium Ioseph, 8de tribu Ephraim Osee filium Nun, 9de tribu Beniamin Phalti filium Raphu, 10de tribu Zabulon Geddiel filium Sodi, 11de tribu Ioseph, tribu Manasse, Gaddi filium Susi, 12de tribu Dan Ammiel filium Gemalli, 13de tribu Aser Sthur filium Michael, 14de tribu Nephthali Nahabi filium Vaphsi, 15de tribu Gad Guel filium Machi. 16Haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram. Vocavitque Osee filium Nun Iosue. 17Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos: " Ascendite per Nageb. Cumque veneritis ad montes, 18considerate terram, qualis sit, et populum, qui habitator est eius, utrum fortis sit an infirmus, si pauci numero an plures; 19ipsa terra bona an mala, urbes quales, absque muris an muratae; 20humus pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini et afferte nobis de fructibus terrae ". Erat autem tempus, quando iam praecoquae uvae vesci possunt. 21Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin usque Rohob in introitu Emath. 22Ascenderuntque ad Nageb et venerunt in Hebron, ubi erant Ahiman et Sesai et Tholmai filii Enac. Nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est. 23Pergentesque usque ad Nehelescol absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt, 24qui appellatus est Nehelescol, eo quod botrum portassent inde filii Israel. 25Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita, 26venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni congregationi ostenderunt fructus terrae 27et narraverunt dicentes: " Venimus in terram, ad quam misisti nos, quae re vera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest. 28Sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi; 29Amalec habitat in Nageb, Hetthaeus et Iebusaeus et Amorraeus in montanis, Chananaeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis ". 30Inter haec Chaleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: " Ascendamus et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam ". 31Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: " Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est ". 32Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel dicentes: " Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos; populus, quem aspeximus, procerae staturae est; 33ibi vidimus gigantes, filios Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustae videbamur ".

will be added

X\