Numeri 1

1Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in ta bernaculo conventus, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Aegypto, dicens: 2" Tollite summam universae congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini 3a vicesimo anno et supra omnium ex Israel, qui possunt ad bella procedere, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. 4Eritque vobiscum vir per tribum, princeps domus patrum suorum, 5quorum ista sunt nomina: de Ruben Elisur filius Sedeur; 6de Simeon Salamiel filius Surisaddai; 7de Iuda Naasson filius Aminadab; 8de Issachar Nathanael filius Suar; 9de Zabulon Eliab filius Helon. 10Filiorum autem Ioseph: de Ephraim Elisama filius Ammiud; de Manasse Gamaliel filius Phadassur. 11De Beniamin Abidan filius Gedeonis; 12de Dan Ahiezer filius Ammisaddai; 13de Aser Phegiel filius Ochran; 14de Gad Eliasaph filius Deuel; 15de Nephthali Ahira filius Enan ". 16Hi viri nobilissimi congregationis principes tribuum patrum suorum et capita milium Israel. 17Quos tulerunt Moyses et Aaron nominatim designatos 18et omnem congregationem congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos patrum eorum, per nomina singulorum a vicesimo anno et supra per capita, 19sicut praeceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai. 20De Ruben primogenito Israelis generationes per familias ac domos patrum suorum, per nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum. 21Recensiti tribus Ruben quadraginta sex milia quingenti. 22De filiis Simeon generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum. 23Recensiti tribus Simeon quinquaginta novem milia trecenti. 24De filiis Gad generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes, qui ad bella procederent, 25quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta. 26De filiis Iudae generationes per familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere, 27recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti. 28De filiis Issachar generationes per familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui ad bella procederent, 29recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti. 30De filiis Zabulon generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere, 31quinquaginta septem milia quadringenti. 32De filiis Ioseph filiorum Ephraim generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere, 33quadraginta milia quingenti. 34Porro filiorum Manasse generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes, qui poterant ad bella procedere, 35triginta duo milia ducenti. 36De filiis Beniamin generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere, 37triginta quinque milia quadringenti. 38De filiis Dan generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere, 39sexaginta duo milia septingenti. 40De filiis Aser generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere, 41quadraginta milia et mille quingenti. 42De filiis Nephthali generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere, 43quinquaginta tria milia quadringenti. 44Hi sunt quos numeraverunt Moyses et Aaron et duodecim principes Israel, singuli per domos patrum suorum. 45Fueruntque omnis numerus filiorum Israel per domos patrum suorum a vicesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, 46sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta. 47Levitae autem in tribu patrum suorum non sunt numerati cum eis. 48Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 49" Tribum Levi noli numerare neque pones summam eorum cum filiis Israel, 50sed constitue eos super habitaculum testimonii et cuncta vasa eius et quidquid ad caeremonias pertinet. Ipsi portabunt habitaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum habitaculi metabuntur. 51Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitae habitaculum; cum castrametandum, erigent; quisquis externorum accesserit, occidetur. 52Metabuntur autem castra filii Israel, unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. 53Porro Levitae per gyrum habitaculi testimonii figent tentoria, ne fiat indignatio super congregationem filiorum Israel, et excubabunt in custodiis habitaculi testimonii ". 54Fecerunt ergo filii Israel iuxta omnia, quae praeceperat Dominus Moysi.

will be added

X\