Nehemiae 6

1Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio — usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis — 2miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes: " Veni, et conveniamus in Cephirim in campo Ono ". Ipsi autem cogitabant, ut facerent mihi malum. 3Misi ergo ad eos nuntios dicens: " Opus grande ego facio et non possum descendere; cur cessare oportet opus, si desistero et descendero ad vos? ". 4Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices, et respondi eis iuxta sermonem priorem. 5Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistulam non obsignatam habebat in manu sua, in qua erat scriptum: 6" In gentibus auditum est, et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem; iuxta hanc vocem 7et prophetas posueris, qui praedicent de te in Ierusalem dicentes: "Rex in Iudaea est!". Nunc autem auditurus est rex verba haec; idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter ". 8Et misi ad eum dicens: " Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris; de corde enim tuo tu componis haec ". 9Omnes enim hi terrebant nos cogitantes: " Fatigabuntur manus eorum ab opere, et non complebitur ". Quam ob causam magis confortavi manus meas. 10Et ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi erat detentus. Qui ait: " Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et claudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocte venturi sunt ad occidendum te". 11Et dixi: " Num quisquam similis mei fugit? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet? Non ingrediar ". 12Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, quia Thobias et Sanaballat conduxerant eum. 13Acceperat enim pretium, ut territus sic agerem et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi. 14Memento, Deus meus, Thobiae et Sanaballat iuxta opera eorum talia, sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum, qui terrebant me! 15Completus est autem murus vicesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus. 16Factum est ergo, cum audissent omnes inimici nostri, et vidissent universae gentes, quae erant in circuitu nostro, ut conciderent intra semetipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. 17Sed et in diebus illis, multae optimatum Iudaeorum epistulae mittebantur ad Thobiam, et a Thobia veniebant ad eos. 18Multi enim in Iudaea coniurationem fecerunt cum eo, quia gener erat Secheniae filii Area, et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae. 19Sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei; et Thobias mittebat epistulas, ut terreret me.

will be added

X\