Nehemiae 5

1Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudaeos. 2Et erant qui dicerent: " Filios nostros et filias nostras pignoravimus, ut acciperemus frumentum et comederemus et viveremus! ". 3Et erant qui dicerent: " Agros nostros et vineas et domos nostras opposuimus, ut acciperemus frumentum in fame! ". 4Et alii dicebant: " Mutuo sumpsimus pecunias in tributa regis pro agris nostris et vineis nostris. 5Et nunc sicut caro fratrum nostrorum sic caro nostra est, et sicut filii eorum ita et filii nostri; ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris quaedam iam in servitute subiugatae sunt, nec habemus unde possint redimi, quia agros nostros et vineas nostras alii possident ". 6Et iratus sum nimis, cum audissem clamorem eorum secundum verba haec. 7Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi eis: " Usuras singuli a fratribus vestris exigitis! ". Et congregavi adversum eos contionem magnam 8et dixi eis: " Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iudaeos, qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram; quin potius et vos vendetis fratres vestros, ut vendentur nobis? ". Et siluerunt nec invenerunt quid responderent. 9Dixique ad eos: " Non est bona res, quam facitis. Quare non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris? 10Et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum; non repetamus usuras istas. 11Reddite eis hodie agros suos et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniae frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis ". 12Et dixerunt: " Reddemus et ab eis nihil quaeremus; sicque faciemus, ut loqueris ". Et vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictum erat. 13Insuper excussi sinum meum et dixi: " Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis; sic excutiatur et vacuus fiat! ". Et dixit universa multitudo: " Amen! ". Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum. 14A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus. 15Duces autem priores, qui fuerant ante me, gravaverunt populum et acceperunt ab eis cotidie pro pane siclos argenti quadraginta; sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei, 16quin potius in opere muri restauravi et agrum non emi; et omnes pueri mei congregati ad opus erant. 17Iudaei quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant. 18Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus; et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas ducatus mei non quaesivi; gravis enim erat servitus populi huius. 19Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia, quae feci populo huic.

will be added

X\