Nehemiae 13

1In die autem illo lectum est in volumine Moysi, audiente populo, et inventum est scriptum in eo quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum, 2eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis, et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. 3Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem promiscuum ab Israel. 4Ante hoc autem erat Eliasib sacerdos, qui fuerat praepositus in gazophylacio domus Dei nostri et proximus Thobiae; 5fecerat ei gazophylacium grande, ubi antea reponebant munera et tus et vasa et decimam frumenti, vini et olei, partes Levitarum et cantorum et ianitorum et tributa sacerdotum. 6In omnibus autem his non fui in Ierusalem, quia anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi, ut abirem a rege, 7et veni in Ierusalem. Et intellexi malum, quod fecerat Eliasib Thobiae: fecerat enim ei thesaurum in vestibulis domus Dei. 8Et malum mihi visum est valde, et proieci vasa domus Thobiae foras de gazophylacio; 9praecepique, et emundaverunt gazophylacia, et rettuli ibi vasa domus Dei, oblationem et tus. 10Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datae, et fugisset unusquisque in campum suum de Levitis et cantoribus, qui ministrabant. 11Et egi causam adversus magistratus et dixi: " Quare dereliquimus domum Dei? ". Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis. 12Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti, vini et olei in horrea. 13Et constitui super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Hanan filium Zacchur, filium Matthaniae, quoniam fideles comprobati sunt; et ipsi curam habebant distribuendi partes fratribus suis. 14Memento mei, Deus meus, pro hoc; et ne deleas opera mea bona, quae feci in domo Dei mei et in ministeriis eius! 15In diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes in Ierusalem die sabbati; et contestatus sum, quando vendebant cibaria. 16Et ibi Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iudae in Ierusalem. 17Et obiurgavi optimates Iudae et dixi eis: " Quae est haec res mala, quam vos facitis, et profanatis diem sabbati? 18Numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super Israel profanando sabbatum! ". 19Factum est autem, cum obscuratae essent portae Ierusalem ante diem sabbati, dixi, et clauserunt ianuas; et praecepi, ut non aperirent eas usque post sabbatum. Et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. 20Et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Ierusalem semel et bis. 21Et contestatus sum eos et dixi eis: " Quare manetis ex adverso muri? Si iterum hoc feceritis, manum mittam in vos ". Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato. 22Dixi quoque Levitis, ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam diem sabbati. Et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum! 23Sed et in diebus illis vidi Iudaeos, qui duxerant uxores Azotidas, Ammonitidas et Moabitidas. 24Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice et nesciebant loqui Iudaice vel loquebantur iuxta linguam unius vel alterius populi. 25Et obiurgavi eos et maledixi et cecidi quosdam ex eis et decalvavi eos; et adiuravi in Deo, ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis dicens: 26" Numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel; et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae. 27Numquid et vobis obsequentes faciemus omne malum grande hoc, ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas? ". 28Unus autem de filiis Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me. 29Recordare, Domine Deus meus, adversum eos, qui polluunt sacerdotium et pactum sacerdotale et leviticum! 30Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines pro sacerdotibus et Levitis, unumquemque in ministerio suo, 31et pro oblatione lignorum in temporibus constitutis et pro primitiis. Memento mei, Deus meus, in bonum.

will be added

X\